Alonso_Castillo
Newbie
The Eternal procesion of the Holy Spirit From The Fater and the Son was always understood that Way in the Church of Spain, The first council of Toledo assembled in the year 397 - 400 (only 16 years after the birth of the creed of Constantinople) established such teaching, even more, among Orthodoxy there are two saints of the Spanish Church who ratified such teaching in the third and the Fourth councils of Toledo, saint Leandrus of Seville headed the third council of Toledo and Saint Isidore of Seville headed the Fourth.
This is the Creed of the First Council of Toledo:
Incipit regula fidei catholicae contra omnes hereses, quam maxime contra priscillianistas, episcopi Terraconenses Carthaginenses, Lusitani et Betici fecerunt, ex praecepto papę Urbis Leonis, et ad Balconium episcopum Galliciae transmiserunt. Ipsi etiam et superscripta viginti canonum capitula statuerunt in concilio Toletano.
Credimus [c] in unum verum deum patrem et filium et spiritum sanctum visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in caelo et in terra, unum deum et unam esse divinae substantiae trinitatem. Patrem autem non esse filium ipsum, sed habere filium qui pater non sit. Filium non esse patrem, sed filium dei de patris esse natura. Spiritum quoque esse paraclitum, qui nec pater sit ipse, nec filius, sed a patre filioque procedens. Est ergo ingenitus pater, genitus filius, non genitus paraclitus, sed a patre filioque procedens. Pater est cuius vox haec est audita de caelis: Hic est filius meus dilectus in quo bene complacuit, ipsum audite. Filius est qui ait: Ego a patre exivi, et a deo veni in hunc mundum. Paraclytus spiritus est, de quo filius ait: Nisi ||fol. 63rb|| abiero ego ad patrem, paraclytus non veniet. Hanc trinitatem personis distinctam, substantia unitam virtute et potestate [d] et maiestate indivisibilem indifferentem, preter hanc nullam credimus divinam esse naturam vel angeli vel spiritus vel virtutis alicuius quae deus esse credatur. Hunc igitur filium dei deum natum a patre ante omne omnino principium sanctificasse uterum Marię virginis atque ex ea verum hominem sine virili generatum semine susce[bless and do not curse][bless and do not curse][bless and do not curse][bless and do not curse]e duabus dumtaxat naturis, id est deitatis et carnis in unam convenientibus omnino personam, id est dominum nostrum Iesum Christum. Nec imaginarium corpus aut fantasmatis alicuius in eo fuisse, sed solidum atque verum. Hunc et esurisse, et sitisse, et doluisse, et flevisse, et omnis corporis iniurias pertulisse. Postremo a Iudeis crucifixum et sepultum, et tertia die resurrexisse. Conversatum postmodum cum discipulis suis, et quadragesima post resurrectionem die ad caelum ascendisse. Hunc filium hominis etiam dei filium, et filium dei hominis filium appellamus. Resurrectionem vero futuram humanę credimus carnis. Animam autem hominis, non divinae esse substantiae aut dei patris, sed creaturam dei voluntate creatam.
The Third Coucil of Toledo, hold in 589, Was headed by saint Leandrus and ratified the Procesion of the Holy Spirit from the Father and the Son that the First Council of Toledo established:
Id est ut confiteamur esse patrem qui genuerit ex sua substantia filium sibi coequalem et coaeternum. Non tamen ut ipse idem sit natus ingenitus, sed persona alius sit pater qui genuit, alius sit filius qui fuerit generatus, unius tamen uterque substantiae in divinitate subsistat. Pater ex quo sit filius, ipse vero ex nullo sit alio. Filius quia habeat patrem, sed sine initio et sine diminutione, in ea qua patri coęqualis et coaeternus est divinitate subsistat. Spiritusque sanctus confitendus a nobis, et praedicandus est a patre et filio procedere, et cum patre et filio unius esse substantiae. Tertiam vero in trinitate spiritus sancti esse personam, qui tamen communionem habet cum patre et filio in divinitatis essentia. Haec enim sancta trinitas, unus est deus pater, et filius et spiritus sanctus, cuius bonitate hominis licet bona sit condita creatura per adsumptam tamen a filio humani habitus formam, a damnata progenie reformamur, ad beatitudinem pristinam. Sed sicut vere salutis indicium est trinitatem in unitate, et unitatem
The Fourth Council of Toledo hold in 633 and headed by Saint Isidore, taught again what the first Council of Toledo said:
ANNO TERTIO REGNANTE DOMNO [e] NOSTRO GLORIOSISSIMO principe Sisenando, die nonas decembris, era DCLXXXI. Dum studio amoris Christi ac diligentia religiosissimi Sisenandi regis Ispaniae atque Galliae sacerdotes apud Toletanam urbem in nomine domini convenissemus, ut eius imperiis atque iussis commoti a nobis agitaretur a quibusdam ecclesiae disciplinis tractatus, primum gratias salvatori nostro deo omnipotenti egimus, post haec antefato ministro eius excellentissimo et glorioso regi, cuius tanta erga deum devotio extat, ut non solum in rebus humanis, sed etiam in causis divinis sollicitus maneat. Hic quippe dum in basilica beatissimę et sanctę martyris Leocadiae omnium nostrum pariter iam coetus adesset pro merito fidei suae cum magnificentissimis et nobilissimis viris ingressus, primum coram sacerdotibus dei humi prostratus, cum lacrimis et gemitibus pro se interveniendum domino postulavit. Deinde religiosa prosecutione synodum exhortatus [f] est, ut paternorum decretorum memores ad confirmanda in nobis iura ecclesiastica studium preberemus, et illa corrigere, quae dum per neglegentiam in usum venerunt, contra ecclesiasticos mores ||fol. 72ra|| licentiam [g] sibi de usurpatione fecerunt. Talibus [h] igitur eius monitis congaudentes necessarium extitit iuxta eius nostrumque votum tractare quae competunt, sive in sacramentis divinis quae diverso atque inlicito modo in Spaniarum ecclesiis celebrantur, seu quae in moribus prave usurpata nos[bless and do not curse][bless and do not curse][bless and do not curse][bless and do not curse]ur. Et quoniam generale concilium agimus, oportet primum nostrae vocis sermonem de deo esse. Ut post professionem fidei sequentia operis nostri vota quasi super fundamentum firmissimum disponantur. http://www.benedictus.mgh.de/quellen/chga/chga_046a.htm#tn84 Quemadmodum a sanctis patribus accepimus, patrem et filium et spiritum sanctum unius deitatis atque substantiae confitemur. In personarum diversitate trinitatem credentes, in divinitate unitatem praedicantes. Nec personas confundimus, nec substantiam separamus. Patrem a nullo factum vel genitum dicimus, filium a patre non factum sed genitum asserimus. Spiritum vero sanctum, nec creatum nec genitum, sed procedentem ex patre et filio profitemur. Ipsum autem dominum Iesum Christum, dei filium et creatorem omnium ex substantia patris ante saecula genitum, descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a patre, qui numquam desinit esse cum patre. Incarnatus est enim ex spiritu sancto, et sancta gloriosa dei genitricę virgine [k] Maria, et natus ex ipsa solus, idem dominus Iesus Christus unus in sancta trinitate, anima et carne perfectus, sine peccato suscipiens hominem, manens quod erat, adsumens quod non erat. Aequalis patri secundum divinitatem, minor patre secundum humanitatem, habens in una persona duarum naturarum proprietatem [l]. Naturae enim in illo duae, deus et homo. Non autem duo filii et dii duo, sed idem una persona in utraque natura perferens passionem et mortem pro nostra salute, non in virtute divinitatis, sed in infirmitate humanitatis. Descendit ad inferos, ut sanctos qui ibi tenebantur erueret, et devicto mortis imperio resurrexerit. Assumptus in caelis venturus est in futurum ad iudicium vivorum et mortuorum. Cuius morte et sanguine mundati remissionem peccatorum consecuti sumus. Resuscitandi ab eo in die novissima in ea qua nunc vivimus carne, et in ea qua resurrexit idem dominus forma. Percepturi ab ipso, alii pro iustitiae meritis vitam aeternam, alii pro peccatis supplicii aeterni sententiam. Haec ||fol. 72rb|| est catholicae ecclesiae fides, hanc confessionem conservamus atque tenemus. Quam quisque firmissime custodierit perpetuam salutem habebit.
From the year 400 to the year 1054 nobody broke communion with the church of Spain for that teaching. there came many ecumenical councils after Toledo and non of those councils ever pointed against Toledo.
This is an icon of saint Isidore at the extreme left, and saint Leandrus at the extreme right:
It was not until late 800's that Phosius mistagogy stood against the Church of Rome and the use of Filioque. But mainly for political reasons. Constantinople was anti Carlomagne and didn't want a pope under the proteccion of a Western Emperor.

Last edited:
Upvote
0